DICEBAM

DICEBAM
DICEBAM
exprobratio non creditae veritatis est. Stat. l. 4. Sylv. 3. v. 124. ubi de Sibylla,
Tunc si virgineo profatur ore;
Dicebam, veniet (manete campi,
Atque amnis.) veniet favente caelo,
Qui soedum nemus et putres arenas
Celsis pontibus et via levabit.
Idem Theb. l. 12. v. 333.
------ ------ ubi inclita fama
Antigone? mihi nempe iaces: mihi victus es uni.
Dicebam, quo tendis iter? quid sceptra negata
Poscis?
Quasi diceret, utinam mihi paruisses. Dicebam enim tibi; Mane hic etc. Vet. Schol. Auson. Epigr. 13. ad Gallam puellam iam senescentem.
Dicebam tibi: Galla, senescimus. effugit aetas.
Vide Ioh. Passerat. Not. ad Propert. l. 1. Eleg. 9. ad Ponticum v. 1.
Dicebam tibi venturos, irrisor, amores,
Ibid. v. 6.
Dicere, quos iuvenes quaeque puella domet,
Ibid. v. 34.
Dicere quo pereas saepe in amore levat.
Similiter Dicte exprobrantis est, apud eundemStat. l. 5. Sylv. 5. v. 5. ubi in Musas invehitur Poeta,
------ ------ quae vestra sorores,
Orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?
Dicite: ------
Iuven. item Sat. 6. l. 11. v. 264.
Dicite vos neptes Lepidi, caecive Metelli,
Infra v. 279.
Dic aliquem sodes hic Quintiliane colorem.
Infra v. 392.
Dic mihi nunc, quaeso dic antiquissime Divûm,
Infra v. 477.
Dicitur, et paenas alieni pendere somni,
Cogitur.
Infra v. 642.
------ Quicquid de Colchide torva
Dicitur,
Claudian. de Laud. Stil. l. 1. Stat. rursum Theb. l. 5. v. 115.
Dicite, vel iussos, cuius pulsantia menses
Vota tument?
ubi vide Animadvers. C. Barth.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ABSIDA vel APSIDA — ABSIDA, vel APSIDA Graec. Α᾿ψὶς, fornicis curvatura. Glossar. Graec. et Lat. ἀψὶς, forfex, arcus, fornix. Per p scribitur, apud Hieron. l. 2 in Ep. ad Ephes. In summo caeli fornice, et ut ipso verhô utar, abside, etc. quod Graeco magis conveniens …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”